XIV. LISTAS DE LOS PRIIORES GENERALES

LISTA DE JUAN TRISSE

Sequuntur nomina reverendorum priorum generalium ordinis fratrum beatae Mariae de monte Carmeli ab anno Domini 1271 usque ad annum Domini 1361.

Primus fuit frater Radulphus, de provincia Alamaniae Inferioris, lector in sacra pagina. Hic doctrina et morum honestate conspicuus multum virtuose 4 annis rexit ordinem. Unde in eo erat omnis rectitudo iustitiae, omnis cautela prudentiae, omnis forma doctrinae; eratque pacis singularis amator, divini officii specialis zelator. Sicque multis virtutibus clarus caeli regna petivit 10 anno Domini 1274.

Secundus fuit frater Petrus de Amiliano, provinciae Narbonae, lector in sacra pagina. Qui virtutibus praeclarus, ac prudentia et doctrina refulgens, 19 annis multum salubriter rexit ordinem. Hic enim peditando, non equitando ordinem visitabat, in expensis conventus non gravabat, quoniam ut verus religiosus paucis contentus erat; visitabat enim ordinem virtuose, et non tumultuose. Primo enim currebat ad ecclesiam quam ad aulam. Propter eius adventum non diminuebatur, sed ampliabatur divinum officium. Primo enim intrabat ecclesiam et ultimo exibat. Unde breviter tota eius conversatio erat schola contemplationis, morum aedificatio et structura salutis; sua enim visitatio mentium fratrum omnium erat consolatio et solidatio. Hic enim cum baculo humilitatis pluribus vicibus adiit Romam ad sedem apostolicam, pro diversis negotiis et privilegiis impetrandis. Ubi cum magnis instantiis et laboribus a diversis summis pontificibus plura privilegia ordini impetravit, specialiter de mutatione mantellorum barratorum in cappas albas. Sicque meritis et virtutibus ornatus in conventu Tolosae quievit in pace anno Domini 1294.

Tertius fuit frater Raymundus de Insula, prope Tolosam, lector in sacra pagina, provinciae Aquitaniae. Hic praeditus abstinentiis et doctrinis ordinem rexit 3 annis multum sinceriter. Sed quia vitam anachoreticam supreme diligebat, officio generalatus sponte resignavit in capitulo generali celebrato Brugis. Postmodum vero plenus vitae sanctimonia, post venerandam senectutem finem bonum obtinuit anno Domini 1...

Quartus fuit frater Gerardus de Bononia, eiusdem provinciae Bononiensis, magister in theologia Parisiensis valde solemnis. Hic scientiis et virtutibus ornatus ordinem rexit 21 annis multum celebriter. Hic enim promovebat fratres ad studia multum ardenter, expensas vanas et vagas simpliciter vitabat et paucis contentus erat. Nam fuit parcissimus in cibo recipiendo, licet in donando largissimus. Iste enim post orationem et ante comestionem in lectione, in disputatione, in causarum ordinis decisione iugiter se exercebat. Iste quamplures honores ordini fecit, et plures fecisset, si amplius vixisset. Etiam quamplura privilegia ordini a sede apostolica impetravit. Sicque virtuose ordinem regendo, in conventu Avenionensi incorruptum spiritum reddidit Deo, anno Domini 1317.

Quintus fuit frater Guido de Perpiniano, provinciae Narbonae, magister in theologia, doctor eximius. Hic mirabili scientia, sapientia ac doctrina fulcitus ordinem rexit 2 annis cum dimidio tantum, quoniam per sedem apostolicam in episcopum Maioricensem promotus est, suis meritis exigentibus. Postmodum vero factus est episcopus Elnensis, prope Narbonam ad 12 leucas; ubi quamplures libros ad fidei catholicae defensionem conscripsit. Et sic virtuose operando in Avenione cum honore pontificali in senectute bona migravit a saeculo anno Domini 1342.

Sextus fuit frater Ioannes de Alerio, provinciae Tolosae, doctor in sacra pagina. Hic doctrina et morum honestate insignis ordinem rexit 9 annis multum humiliter et virtuose. Non enim erat acceptor munerum, nec acceptor dignatus est esse personarum.

Erat enim in iudicio rectus, in dispensatione industrius, in praecipiendo discretus. Iste enim est qui ordinis regulam et caeremonialia ad unguem observari faciebat, expensas supervacuas supreme vitabat, bonos exaltabat et malos misericorditer puniebat. Hic enim tantum dilexit vitam contemplativam, quod ut liberius lectioni aut divinae contemplationi vacaret, in capitulo generali celebrato Valencenis resignavit officio generalatus. Postmodum vero in Dei timore et laudibus perseverans, Tolosae incontaminatum reddidit spiritum Domino anno Domini 13... etc.

Septimus fuit frater Petrus de Casis, provinciae Aquitaniae et doctor in sacra pagina. Hic sapientia et omni virtute repletus ordinem rexit 11 annis cum dimidio multum viriliter atque utiliter. Unde erat in consilio circumspectus, in loquendo modestus, in correctione discretus. Exstirpabat enim colligationes malorum confortabat vires seu affectiones bonorum; expensas inordinatas viriliter vitabat, Deo ex tota mente sua servire faciebat. Tantae enim fuit virtuositatis et excellentiae, quod dominus papa Benedictus eum promovit in episcopum Vasionensem. Postmodum dominus papa Clemens VI eum sublimavit in patriarcham Ierosolimitanum. Et sic simul et semel ornatus dignitate episcopali atque patriarchali iubente Domino in sede Vasionensi glorioso fine quievit atque ibidem honeste tumulatus fuit, anno Domini 1348.

Octavus fuit frater Petrus Raymundus de Insula, provinciae Narbonae, doctor in sacra pagina. Hic scientia et prudentia fulcitus ordinem rexit 15 annis cum dimidio multum prudenter. Erat enim in consilio circumspectus, in iudicio promptus, in negotiis ordinis valde sollicitus. Hic quamplura privilegia a sede apostolica ordini impetravit, specialiter ad honorem et decorem studii conventus Parisiensis. Hic expensas inordinatas supreme vitabat, paucis contentus erat, cum summa diligentia suum officium exercebat. Nam negotia fratrum immediate expediebat, libentissime omnibus fratribus tam maioribus quam minoribus iuxta negotia sine defectu rescribebat. Et sic ordinem virtuose regendo in Monte Pessulano, congregatis fratribus in unum, Domino Iesu Christo reddidit spiritum anno Domini 1357, et 22 die novembris.

Nonus fuit frater Ioannes Balisterii, provinciae Cataloniae, conventus Maioricarum, doctor egregius in sacra pagina. Qui praeditus doctrinis et sapientia, nunc multum celebriter regit ordinem, nam...

PRIMERA LISTA DE JUAN GROSSI

Isti sunt priores generales ordinis nostri, de quibus mihi fratri Ioanni Grossi, priori generali, aliqualiter constat, licet plures alii praecesserunt.

Frater Alanus, cuius anniversarium signatur 12 die mensis novembris in calendario antiquo ordinalis in conventu nostro Coloniae.

Frater Simon Stock, de provincia Angliae, qui sepultus est Burdigaliae et claruit multis miraculis; obiit 16 die maii, prout notatur in calendario ordinalis conventus Auraynte.

Frater Nicolaus, cuius anniversarium signatur in praedicto calendario 29 die mensis aprilis.

Frater Radulphus, de provincia Alemaniae; rexit per tres annos et resignavit; deinde posuit se pro contemplatione et devotione in conventu Alnewici, provinciae Angliae, et ibi sepultus est. De quo habetur in constitutionibus, scilicet in forma professionis, capituli Burdigaliae celebrati anno Domini 1273, et sunt in dicto conventu.

Frater Petrus de Amiliano; rexit per 19 annos et fuit de provincia Narbonae et de conventu Amiliani, etc.

Frater Raymundus de Insula, de provincia (quae nunc Tolosa dicitur); non complevit tres annos; sepultus est Tolosae in conventu.

Frater Gerardus, de provincia et conventu Bononiae; primus magister in theologia Parisiis; rexit annis 20 et sepultus est in Avenione, vacavitque generalatus per annum et parum plus.

Magister frater Guido; rexit parum minus quam per tres annos. Nam fuit factus episcopus Maioricensis, et sepultus est in Avenione; et fuit de provincia Cataloniae et de conventu Perpinianensi.

Magister frater Ioannes de Alerio, de provincia Aquitaniae; rexit per 9 annos et resignavit in capitulo Valencenarum, et post longa tempora sepultus est Tolosae.

Magister frater Petrus de Casa, provinciae Aquitaniae et conventus Lemovicarum; rexit fere per 12 annos, nam factus episcopus Vasionensis et patriarcha Hierosolymitanus; et est sepultus Vasione, in civitate episcopatus sui. Hic varia scripsit opuscula.

Magister frater Petrus Raymundi de Grassa, provinciae Narbonae, de conventu Carcassonae; rexit per 15 annos et dimidium et sepultus est in conventu Montis Pessulani, etc.

Magister frater Ioannes Balistarii, de provincia Cataloniae, conventus Maioricensis; rexit per annos 16 et sepultus est in conventu suo prope domum ubi fuit natus, fere per 16 cannas vel 18.

Magister frater Bernardus Olerii, de provincia Cataloniae, conventus Minorissae; rexit per 8 annos et sepultus est in conventu Barcinonae, 8 idus iulii anno Domini 1383.

Magister frater Raymundus Baquerii, de provincia Narbonae et conventus Biterris; rexit per 4 annos et mortuus est in conventu Perpiniano, in provincia Cataloniae.

 

NECROLOGIO FLORENTINO

November 12. Frater Alanus prior generalis fuit et tenuit officium multum tempus; obiit in Alamania et sepultus est in conventu Coloniae.

Madius 16. Frater Simon Stoh de provincia Anglie fuit prior generalis et sanctus homo et claruit multis miraculis; sepultus est Burdeghalis in provincia Vasconie.

Aprilis 29. Frater Nicolaus de [...] fuit prior generalis.

December 28. Frater Rodulfus de provincia Alamanie fuit prior generalis; tenuit officium tribus annis et renunciavit officio ut posset vacare contemplacioni; fuit homo sancte vite; obiit in conventu Aluinsoici in provincia Anglie 1273.

Augustus 28. Frater Petrus de Amiliano, prior generalis tenuit officium generalatus per decem et novem annos.

Februarius 27. Frater Raymundus de Isula de provincia Tholose fuit prior generalis et infra tres annos sui officii generalatus mortuus est et sepultus in conventu Tholose.

Aprilis 17. Frater Reverendus magister Gerardus de Bononia, primus magister in theologia Parisiensis et generalis ordinis et famosus in scientia; sepultus est in Avinione; tenuit officium generalatus annis viginti 1317.

Augustus 21. Frater Guido de Perpiniano fuit prior generalis et magister Parisiensis; regnavit tribus annis in officio et factus est episcopus Elnensis, in quo episcopatu per longum tempus vixit et postea mortuus est et sepultus in Avinione.

November 23. Frater Iohannes de Alerio, magister in theologia Parisiensis, prior generalis, tenuit officium annis novem, in quo tempore multum aumentavit ordinem in scientia et numero bonorum fratrum; resignavit officio in capitulo Valensenis; fuit homo bone vite et bone iustitiae; obiit Tholose 1342.

Martius 27. Frater Petrus de Casa prior generalis tenuit officium generalatus 12 annis et factus episcopus Vasonensis et patriarca Ierosolimitanus, obiit et sepultus est in civitate [...]; fuit filius conventus Lemovicarum provincie Equitanie.

November 20. Frater Petrus Raymundus, magister in theologia Parisiensis et prior generalis, tenuit officium per annos quindecim et ultra; sepultus est in Monte Pesulano 1357.

September 24. Magister Iohannes Balisterii prior generalis; obiit Maiorichis unde nativus erat; tenuit officium annis 16 1374.


Medieval Carmelite Heritage